Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 138 Cic. Luc. 140 () >>Cic. Luc. 142

139Sit sane itaquamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor nec quicquam habeo adhuc probabilius. verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur; labor eo [Note] ut adsentiar Epicuro aut Aristippo: revocat virtus vel potius reprendit manu, pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo. possum esse medius, ut, quoniam Aristippus quasi animum nullum habeamus corpus solum tuetur, Zeno quasi corporis simus expertes animum solum conplectitur, ut Calliphontem sequarcuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat ut eam probare etiam videretur; quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretursed si eum [Note] ipsum finem velim sequi, nonne ipsa severitas [Note] et gravitas [Note] et recta ratio mihi obversetur: 'tune, [Note] cum honestas in voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis?'

ch. 46 140Unum igitur par quod depugnet relicum est, voluptas cum honestate; de quo Chrysippo sunt, [Note] quantum ego sentio, non ** [Note] magna contentio. alteram si sequare, multa ruunt et maxime [Note] communitas cum hominum genere, caritas amicitia iustitia reliquae virtutes, quarum esse nulla potest nisi erit gratuita; nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur, ea non est virtus sed fallax imitatio simulatioque virtutis. audi contra illos [Note] qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit in volgus id honestum velimus dicere), fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam hanc regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur habiturum.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 138 Cic. Luc. 140 () >>Cic. Luc. 142

Powered by PhiloLogic